CAPPA

CAPPA
CAPPA
vestis Cardinalium, de qua sic Octav. Ferratius de Re Vestiarta. l. 1. c. 39 Patres purpurati hodie lineam vestem habent duplicum; interiorem, quae subucula, deinde thoracem, mox tunicam talarem: tum alteram lineam sive Ephod: postremô locô non tunicam solutam, ut tenet Baronius, sed vel togam, vel togae persunilem vestem: Nam fusa est, et syrmate prodiga, totumque hominem involvit, Et licet ad pectus aperta, brachio tamen sinistro, ut veterum toga, subducitur, ac contrabitur et ideo Cappa appellatur, vel quod hominem capiat, vel a capite; cum in luctu eâ caput involvant, ut in veteri toga. Quod autem bumeris superinicitur, Exomidis species est, etc. lmo Cappa, seu Capa, vestis species, quâ viri et mulieres communiter, Monachi item ac Cletici, induebantur, olim caracalla dicta, uti habet Wlphinus Boetius in Vita S. Iuniani. Erat autem tunica laxior et talaris, quae coeteris vestibus, pallii instar, superaddebatur, unde, quod totum capiat hominem, dicta Isidoro, Origin. l. 19. c. 31. Sic cum totum hominem quodammodo capae ambireut tegereutque, eas potissimum adhibebant, cum foras ibant ac
peregre. Vitae Abbatum S. Albani, Ad Synodum venient --- et inter alios sedebunt, habitu tamen itineris non mutatô, nisi velint, videlicet in cappis et calcaribus. Atque inde Negotiatoribus praesettim in usu, unde Negotiatorum capas, Lupus Ferrar. vocavit Ep. 125. Sed et Capam capitis tegmen esse, dixit idem Isidorus, lot cit. cette os et vultum texisse, ex MS. quodam docet Car. du Fresne: indeque colligit, cur Guil. de Podio Laurentii, c. 49. dicat, Maffredum quendam fuisse Capam et refugium infidelium et malignatium: videl quod illi apud Maffredum delitescerent et absconderentur. Instructae porro erant Capae manicis laxioribus, unde manicatae appellanttur Matthaeo Parisio A. C. 1258. et in Concilio Lateran, can. 16. quô vetitum, Ne Canonici et Clerici cappas manicatas, intra Etclesiam, ad Officium divinum deferrent: quod idem probibuit Galo Cardinal. in Constitut. A. C. 1208. c. 3. 4. Quemadmodum alatae Capae pariter Clericis interdictae leguntur, in Statutis Odonis Episcopi Parisini. Praeterea assutae Capis erant et cohaerebant caputia, atque ita induebantur, ut, cum maxime clausae essent, caput per collare seu foramen collaris immitteretur. Inprimis vero Monachotum haec vestis fuit, uti docet Theodenarus, Ep. ad Carolum M. de Monachis Casin. Ekkehardus Iun. de Casibus S. Galli, Alii. Clericis Regulatibus tribuitur, in libro Ord. S. Victoris Patis. c. 81. et inter Ecclesiasticas vestes recensetur, apud Wibettum Archidiac, in Vita S. Leonis IX. c. 18. et alibi passim. Recens baptizandis tribuitur, apud Cont. Urspergensem, ubi eadem forte Cappa est cum Capulla seu Chrismali, etc. Vide Cat. du Fresne in voce Capa. Dominico Macro, Cappa propria fuit in Eccles. Romana vestis Cantorum, ex Demin. l. 1. c. 127. cuius signisicationes mysticas exponit Rupertus, de Divin. Offic. l. 3. c. 24. Ibidem Cappâ magnâseu longâ, cum capucio, pellibus vel serico, prout tempas postulat, suffulto, utuntur Cardinales, Episcopi et in multis Cathedralibus etiam Canonici; Beneiciati item Romae, in Ecclesiis Patriarchalibus: nisi quod Beneficiatorum cinericei, Canonicorum vero coloris est candidi armellini. Pisis tamen Canonici, ex vertere privilegio, a Pio IV. confirmato A. C. 1560. cappam gerunt rubeam: uti et XX. Mediolanensis Cathedralis Canonici, Cardinales dicti, et aliquot in sollennitatibus Canonici Capuani. Antiquitus tamen Canonicorum Cappam nigri fuisse colotis, Monachorum ad
instar, ex parte anteriori apettam et unitam tantum inferius, doces idem Macet, ex Constitutionibus aliquot MS. Nicolai III. Sed et talem Vaticanae Ecclesiae Canonicos gestasse, etiam tempore Innocentii III. legas apud torrigium de Crypt. Vatican. ut er Canonicos Regulares Lateravenses, Ibid. Coeterum Cappa violacea, cum pelle, a Nicolao V. Canonicis Vaticanae Eccles. et Benesiciatis concessa est, A. C. 1454. eôdem teste. Pontifex, in diebus maestitiae fert Cappam rubram, ex saia armellino apesubsuta, et anteriori parte apertâ, quae in Cerimoniali appellatut Chlamys Coccinea, Chiamys rubea et Mantum. In nocte vero Nativitatis intervenit ad Matutinam, cum cappa ex serico villoso: uti Bonifacius IX. instituit, etc. Plura hanc in tem vide apud praefatum macrum et fratem eius in Hierolex. uti de Cappa Episcoporum Graecotum, infra aliquid, voce Manduas.
Caparum in Ecclesia Romana genera quaedam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • cappa — cappa …   Dictionnaire des rimes

  • cappa — [ kapa ] n. f. • XXe; mot it., du lat. cappa ♦ Liturg. cathol. Vêtement de chœur que portent les cardinaux et certains dignitaires de la cour pontificale aux cérémonies. ⊗ HOM. C. A. P. A., kappa. cappa [kapa] ou cappa magna [kapamagna] n. f.… …   Encyclopédie Universelle

  • cappa (1) — {{hw}}{{cappa (1)}{{/hw}}s. f. 1 Un tempo, mantello corto con cappuccio usato da gentiluomini e cavalieri | Oggi, mantello di varia lunghezza e foggia | (fig.) Essere, trovarsi, sotto una cappa di piombo, oppresso da un peso grave e soffocante |… …   Enciclopedia di italiano

  • Cappa — ist der Name von folgenden Personen Benedetta Cappa (1897−1977), italienische Malerin des Futurismus und Gattin des Begründers des Futurismus Filippo Tommaso Marinetti. Siehe auch: Capa (Begriffsklärung) Diese Seite ist eine Begr …   Deutsch Wikipedia

  • Cappa — Cappa, 1) mantelartiges Kleid der Ordensgeistlichen zu Bedeckung des ganzen Körpers, mit weiten Ärmeln (bei den Benedictinern Flocken), oft auch mit einer Kapuze versehen (Kutte); andere zum Ausgehen gegen Regen etc., (C. pluvialis); noch andere… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cappa — (Capa, lat.), weites mittelalterliches Gewand mit Kragen und Kapuze, das als Reisekleid diente; dann insbes. das mantelartige Kleid der Ordensgeistlichen, mit weiten Armeln und gewöhnlich mit einer Kapuze (Kutte), bei den Chorherren meist von… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cappa — (mittellat.), Kappe, mittelalterliches, mantelartiges Gewand mit weiten Ärmeln, mit oder ohne Kapuze, bes. Gewand der kath. Geistlichen (C. magna) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • cappa — ⊕ cappa → kappa …   Diccionario panhispánico de dudas

  • cappa — f. kappa …   Diccionario de la lengua española

  • cappa — 1càp·pa s.f. e m.inv. AD nome italiano della lettera k e delle articolazioni foniche corrispondenti | nome della nona lettera dell alfabeto greco (κ, Κ) corrispondente alla c pronunciata con suono gutturale dell alfabeto latino {{line}} {{/line}} …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”